Etykiety

23.01.2013

Notificatio

linie_kwiaty -  032

N O T I F I C A T I O


Omnibus  et  singulis  hanc  notitiam  habituris  notum  facimus
quod
Anno  Domini  nongentesimo   nonagesimo  quinto  die  vero  octava  mensis  septembris,

in  festo  Nativitatis  Beatae  Mariae Virginis,

in  civitate  PŁOCK  , iuxta  fluminem  Vistulam   sitae,
ubi   dux  BOLESLAUS  postea   dictus  CHROBRY  sedem  et  curiam  suam  habebat

sollemnia   magna  celebrata  fuerunt

scilicet

- Caerimonia   dedicationis   in  honorem  Beatae Mariae  Viginis  basilicae  Plocensis quam  Miseco  bonae  vir  memoriae  Domino  fabricaverat,

- Institutio    atque    proclamatio    SCLAVANENSIS    PROVINCIAE    SANCTAE     MARIAE  Sclavanensis   Ecclesiae   Patronae

- Depositio   in  basilicam  Plocensem   reliquiarum  sancti  Sigismundi  Burgundionum  Regis quas  Astric - Anastasius  abbas  Plocensis  ex  Burgundia   importaverat

- Elevatio   Voytechi  –  Adalberti   Slavnikonidis,   Legati  Apostolici   ad   Sclavaniam ,  ad  dignitatem et  solium  Pontificis  Maximi  Sclavanensis

Moderatores    sollemniarum   fuerunt
BOLESLAUS  Magnus  Rex  Sclavaniae  una cum   familia  et  optimatibus   aulae  regiae
Idem  Voytech –Adalbertus  Slavnikonides,  Legatus  Apostolicus   ad   Sclavaniam,
Bruno  Querfurtensis   poeta  et  musicus  egregius,  scholae  cantorum   magister.
Participes   sollemniarum   fuerunt
Fratres   et  amici     Archiepiscopi  Voytechi - Adalberti
Monachi  benedictini  ex  coenobio  Plocensi
Clerus   et  Populus   Plocensis

Hospites  Honorabiles  Fuerunt
ADELHEIDIS  Imperatrix  Augusta   Ottonis  Magni   Coniunx   Veneranda
Iuvenis   Rex  Otto   Tertius

Aliae   Spectabiles   Personae   quarum  Nomina  Ignoramus

linie_kwiaty - q 032

___________________________________________________

Scientia  qua in praesenti Notificatione continetur  auctori  est. Eam  auctor  variis    ex fontibus  aetatis  Ottonianae  hausit , praecipue  tamen  ex  ea  qua  Dagome  iudex  vocatur
Ea   quae  supra   scripta   sunt   proprietas   intellectualis   Anonymi   Masoviensis    sunt .

____________________________________________________

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz